ABSTRACT
Jn Nomine Domini Amen. Jstae sunt conventiones 5 et ordinationes quas facere intendit Reverendus in Christo
Pater Dominus Paris de Grassis de Bononia dei gratia Episcopus Pisaurensis et
Cerimoniarum sacrae capellae2 papalis magister praesidensque ac Romanae
Curiae Archivij Corrector, necnon archipresbyter in venerabili Collegiata ecclesia quae capella papae nuncupatur et est Sanctorum Celsi et
Juliani 10 de Urbe super una capellania sacerdotali quam ipse ibidem cum beneplacito et consensu dominorum3 de capitulo eiusdem
ecclesiae nouiter fabricatae ac de suismet proprijs pecunijs cum perpetua unius capellani mercede salariati et titulo Sanctissimae Crucis Domini Nostri Jesu Christi ac simul et coniunctim Sanctae Mariae
Magdalenae 15 dicare ex voto causaque infra dicenda uidelicet. [Ch. 1] Jnstitutio unius Capellaniae in ecclesia Sancti Celsi per
Reverendum Dominum Episcopum Pisaurensis. Cum nuper idem Reverendus Dominus Episcopus in
gravissima egritudine constitutus 20 esset, ita ut nihil aliud quamde ipso mox morituro cogitaret quod ipse spiritu corporeque presentaneus commendavit se ex
praecordijs beatae Mariae Magdalenae cum eadem die qua hic casus contigit festivitas occurebat. Cuius quam pes sacratissimus inter alias reliquias in praedicta venerabilj ecclesia requiescit ipsumque
pedem 25 tunc propterea intra suas manus devote receptum tenens vovit eidem si sua Jntercessione ab imminenti morte liberaretur,
Capellaniam unam in dicta ecclesia constitueret ac de proprijs facultatibus perpetuo4 mansuaram duraturamque cum
dominorum confratrum de capitulo consensu salariaret et de competenti mercede pro 30 unius capellani perpetuo servitio securaret in fundo stabili ita ut quolibet die in perpetuum una missa ad Eamdem
Sanctissimae crucis domini nostri Jesu Christi memoriamque eiusdem
beatae Mariae Magdalenae pro collata sibi gratia celebrari possit quam capellaniam dicaret titulo Sanctissimae Crucis domini nostri Jesu Christi et
simul ac coniunctim 35 beatae Mariae Magdalenae quo voto cum prece vix finita idem Reverendus Dominus Episcopus cognoscens se non a
gravissima egritudine solum sed ab ipsa morte liberatum votum omne illico adimplere constituit. Itaque postmodum re pluries discussa et cum dictis dominis de capitulo examinata et conclusa tandem
convocati ad 40 1v. sonum campanae5 in loco capitulari eisdem dominis de
capitulo has praesentes jnstitutiones et ordinationes proposuit quas quatenus eisdem utiles et honestae ac conventionales viderentur et placerent acceptarent Nomina autem praedictorum dominorum archipresbyteri et
Canonicorum haec sunt videlicet Dominus Hippolitus6 Morbiolus de Grassis archipresbyter,
Dominus Antonius de 45 Sine baldis, Dominus Honofrius Pontanus, Dominus
Valerianus Jacobi iotij, Dominus Marius de Amadeis, Dominus Julius de Sine
barbis, Dominus Joannes Maria Bassus de Tuscanella absente, Dominus Thoma de
Moncarijs de Palma pro quo absente praefati domini de capitulo de
rato promiserunt. 50 [Ch. 2] Consignatio soli in ecclesia pro Capellania fabricanda sub
titulo Sancti Crucis et Sancta Mariae Magdalenae Jmprimis idem Reverendus Dominus Episcopus et
archipresbyter pro capellania una praedicta
construenda et titulo Sanctissimae Crucis Domini Nostri Jesu Christi et simul ac coniunctim
Sanctae Mariae Magdalenae dicenda vult et petit per dominos Canonicos
et capitulum sibi locum capellae faciendae intra corpus ecclesiae praedictae 55
Sanctorum Celsi et Juliani consignari qui locus sit suus proprius idest suae capellae fabricandae singulariter particulariterque
in perpetuum dicatus neque alteri collegio nec alicui personae ecclesiasticae seu seculari assignatus neque umquam in futurum aliquo
modo perpetuis futuris temporibus assignari possit seu assignandus 60 prout ex nunc contentantur assignantur et traduntur ac
Jnvestiuntur videlicet in ecclesia nova Capellam illam quae nunc perfecta est in angulo ad sinistra Jngredientium in ipsam novam ecclesiam idest ad sinistram portae novae si et quatenus ipsa nova ecclesia remansura sit in ea forma quae est designata sed quia ipsa 65 ecclesia nova in presentiarum est discoperta et ibi celebrari non possit ideo pro nunc et donec ipsa ecclesia nova fuerit coeperta assignant in ecclesia veteri illam capellam in qua est altare Sanctae crucis et Crucifixi Jta ut ipse Reverendus Dominus
Episcopus ex nunc possit ibidem arma sua gentilitia cum intitulatione sibi placita 70 videlicet Sanctissimae crucis et Sanctae Mariae Magdalenae
poni ac pingi facere pro libito suo ibique devotionem suam inchoare et perficere. [Ch. 3] Si structura ecclesia mutetur etiam locus capellae mutetur
arbitrio Fundatoris. Jtem quia ab aliquibus annis iam praeteritis ecclesia ipsa per 75 2r. bonae memoriae Julium papam Secundum funditus in
maiori parte dirupta7 fuit ea intentione ut idem papa promisit quod
novam ecclesiam funditus reaedificari faceret et numquam fecit. Sed modicum
inchoata et adhuc semirupta extat propterea idem Reverendus
Dominus Episcopus petit et vult per dominos Canonicos et capitulum sibi unam ex
capellis 80
iam fundatis in edificio noviter facto et inchoato ac si sibi magis placuerit in edificio fiendo sibi consignari. Haec autem ideo petit et vult quia forsan forma edificij iam inchoati ac designati non continuabitur sed aliter forsitan mutabitur quo casu ex nunc prout ex tunc liceat eidem Reverendo
Domino Episcopo 85 autem suis heredibus et successoribus locum capellae iam sibi prius assignatae dimittere et mutare atque in alia corporis ecclesiae parte ubi magis sibi placuerit locare si modo vivens tunc finem sumant Dominus Hipolitus Morbiolus de Grassis8 etiam de Bononia nepos suus qui post mortem praefati Reverendi Domini Episcopi
in archipresbyteratum praedictae 90 ecclesiae succedent illud idem possit et casu quo ipse
Dominus Hippolitus non extaret vivens aut amplius archipresbyter non esset
alius quisquis erit archipresbyter id possit suis cum heredibus praefati
Domini Episcopi perinde ac si et in quantum praedictus Reverendus Dominus
Episcopus aut Dominus Hippolitus respective possent et potuissent. 95 [Ch. 4] Assignatio trecentorum ducatorum pro dote dictae capellae
et super quo fundo, ac qualiter ipsa dos assecuratur. IIIJ Item pro fundo dotali et fructibus exinde proventuris qui
distribuendi sunt inter dominos de capitulo qui interfuerint divinis [ … ]9
officiis 100 Et sic ter intra annum ut infra ac etiam pro mercede unius capellaniam ammovibilis celebraturi quottidie in ipsa capella idem Reverendus Dominus Episcopus intendit dare et
consignare prout ex nunc dat et specialiter ac expresse10 consignat trecentos ducatos de carlenis decem pro quolibet ducato monetae veteris super 105 fundo et proprietate vineae suae cum canneto, ac domo, et toto eius edificio ad iacenti quam habet Romae extra Portam Turrionis11 vulgaliter nuncupatum quae quidem vinea simul
cum canneto
domoque et eius toto edificio fuit et est de ipsius Reverendi Domini Episcopi bonis
facultatibusque et pecunijs partim comparata partimque fabricata 110
2v et etiam nunc est eiusdem Reverendi Domini Episcopi libera valoris ut communiter aesti-
matur trium millium ducatorum similium aut plus vel minus juxta suos confines videlicet ab uno latere versus meridiem est
vinea Magistri Francisci de Anguillaria et vinea Dominus _________ equitis Sancti Petri de Urbe ab alio versus septentrionem est vinea
heredum 115 quondam Johannis Antonij de Radicibus scriptoris
apostolicis ab alio versus occidentem sunt vinea et bona Reverendissimi Domini
Laurentij Putij de Florentia Cardinalis Sanctorum Quatuor Coronatorum ante vero
versus orientem sunt bona Francisci quondam Magistri Pasqualis Vacha et via publica Ex quibus tercentis ducatis de carlenis fructus qui exinde 120 proveniunt seu communiter provenire possunt erunt ad minus ducati similis viginti. Promittit quoque quod quanto citius poterit ipsam vineam liberabit a dicta obligatione et onere soluendi annuatim dictos viginti ducatos. Et propterea suos heredes
praesertim qui in proprietate vineae suae praedictae ipso testante aut
donante 125 aut quocumque modo relinquente succedent eidem obligat et gravat omni meliori modo et expresse per praesentem
stipulationem et contractum quo infra terminum duorum aut ad plus trium annorum dictam vineam liberabunt prout ex12 nunc eisdem
heredibus per presentes mandat ut liberent aliumque fundum idoneum 130 et securam valoris trecentorum ducatorum similium pro
securiori salario seu dote dictorum viginti ducatorum de carlenis emant cum
consensu et voluntate dictorum de capitulo in evidentem utilitatem
atque consignent sicut ipsemet si viveret consignabit. Jta ut capellania praedicta
per Reverendum Dominum Episcopum materialiter construenda facienda et dotanda 135
suum factum et securum fundum habeat prout infra Et quod casu quo per dictos eius heredes aut in vinea successores infra dictum terminum annorum trium si modo ipse Reverendus
Dominus Episcopus vivens non liberaverit post eiusdem obitum non liberaverunt et dictum fundum valoris trecentorum ducatorum similium
Jn alia 140 domo aut fundo stabili et securo non consignaverint ex nunc prout ex tunc intelligatur et sit census auctus ad summam Tricentorum et quinquaginta ducatorum similium supra dicta vinea ex quibus trecentis et quinquaginta ducatis proveniant fructus ducatorum viginti et septem de carlenis aut viji plures quam 145 poterunt singulo anno qui applicentur mense capitulari 3r. pro predictis expensis faciendis ut infra particulari capitulam latius dicetur. Eo autem intermedio tempore toto quo Reverendus
Dominus Episcopus dum vixerit vineam suam sic ut supra obligatam seu
<ypotherata[m]>13 150 tenebit vult et expresse promittit ac se suaque omnia bona eum Juramento obligat quod de bursa sua de dictis viginti ducatis de carlenis singulo mense solvet pro ipsis expensis faciendis donec ipsa vinea sua fuerit liberata qua liberatione facta ipse et heredes et successores sui similiter liberati ipso facto
censeantur et 155 omnino remaneant. [Ch. 5] F[ruct]us dotis assignandae qualiter et per communes ac
quibus distribuantur. Jtem vult petit instat ordinat et mandat quod ex ipsis
trecentis ducatis de carlenis veteribus ematur ut supra una domus seu pars alicuius domus aut fundi quae domus seu fundus sit libera 160 seu liber et ac secura seu securus ex qua seu quo annuatim prove-niant ad minus viginti ducati similes quos Camerarius pro tempore recipiet ut infra plenius continetur de quibus capella-nus unus deputandus habeat sexdecim similes ducatos pro
salario et mercede unius missae ibidem quotidie celebrandae intra 165 capellam praedictam sub titulo Sanctae Crucis et Sanctae Mariae Magdalenae fabricatam seu fabricandam et non alibi quatuor
vero ducatos reliquos similes aut plures si modo plures ex-pensione et fructu domus aut fundi haberi poterunt habeant domini Archipresbyter, et Canonici de capitulo inter ipsos
distribuendos 170 ex causa quae infra particulari capitulo plenius specificalitur et nec aliter nec alio modo. [Ch. 6] Applicantur capitulari mense omnes fructus capellae ita ut
Camerarius curam habeat et quam de causa. Jtem praefatus Reverendus Dominus Episcopus vult ordinat
et mandat quod fructus dotales dictae suae capellaniae uniantur et applicentur
mense capitulari 175 dictae ecclesiae Sancti Celsi et non aliter. Jta tamen quod14
quamdiu ipse Reverendus Dominus Episcopus in humanis fuerit et vivet
solus ipse curam habeat dictorum fructuum tam exigendorum quam
distribuendorum post obitus vero ipsius ex nunc vult et mandat quod Camerarius capituli seu ecclesiae qui pro tempore fuerit totalem curam habeat
eosdem fructus 180 levandi et exigendi ac etiam domum seu fundum dotalem ex liberatione vineae et supra nunc obligatae emptum seu 3v. emendum conservandi et gubernandi qui etiam de dictis fructibus rationem et computum in capitulo reddere teneatur sicut de alijs domorum et fundorum fructibus ad ipsam mensam
capitularem 185 provenientibus reddere consuevit. Hanc autem unionem seu Jncorporationem fructuum dictae capellae ad mensam capitularem factam seu faciendam ideo eidem Reverendo Domino
Episcopo sic facere placuit quia si ipsos fructus eidem capellae suae simpliciter uniret et applicaret. Ita ut ipsa capella certos istos fructus tamquam
suos 190 et ad ipsam pertinentes haberet forte Capellanus qui curam officiandi capellam exigendique fructus eiusdem capellae haberet forte fructus ipsos quereret avaritia humana suggerente ut plerumque fieri solet per supplicationem papalem aut per
alium quemcumque modum contra voluntatem et dispositionem ipsius
Reverendi Domini Episcopi fundatoris 195
titulo capellae praedictae uniri et applicari facere et sic in beneficium
ecclesiasticum ac titulare perpetuumque erigere et cum derogatione voluntatis fundatoris pro se retinere Jnvestigaret. Ideoque ad hanc et alias huiusmodi fraudes et cavillationes tollendas
eidem Reverendo Domino Episcopo fundatore visum est et sic ut supra placuit et
ordinavit omni 200 meliori modo quo de jure et facto possit et debeat dictos fructus mense capitularj unire et applicare. Jta quod ex nunc prout ex tunc et econtra in eventum in quem in titulum perpetui beneficij
augeretur tunc dicta bona pro dote assignata eidem mense capitulari donata et tradita ac ius in re acquisitum fuisse et esse censeatur et 205 sit dummodo in omnibus et per omnia secundum suae voluntatis dispositionem et presentem ordinationem praedictis fructus
distribuantur et erogantur. [Ch. 7] Ad quos15 pertineat fructuum praedictorum distributio et
inter quod distribuantur. 210 Distributio autem fructuum praedictorum facienda tam
capellano ammovibili qui quotidie celebraba quam dominis de capitulo qui
vesperis et missis in tribus anni festivitatibus ut infra dicetur personaliter interesse debeat pertineat ad ipsum Reverendum Dominum
Episcopum viventem et sic volentem et non ad alium ipso vero defuncto pertineat ad
archipresbyterum et 215 Camerarium praedictos simul et coniunctim Jta ut alter sive altero 4r. non possit distribuere nec erogare distributio vero ipsa diligenter et fideliter fiat super qua re utriusque conscientiam onerat et gravat. 220 [Ch. 8] De qualitatibus Capellani idonei deputandi et quis ipsum
deputet. Jtem vult petit instat et ordinat et mandat praefatus
Reverendus Dominus Episcopus quod Capellanus unus idoneus ac sufficiens actuque
sacerdos deputetur
qui missam arbitrio sacristae ipsius ecclesiae pro tempore existentis quottidie 225
ut supra celebret super altare ipsius capellae et non alibi per se ipsum
et non per alium nisi in casu infirmitatis aut alterius necessitatis quae admissibilis eidem Reverendo Domino Episcopo
viventi seu eo mortuo archipresbytero aut dominis de capitulo videbitur ac Sacristae.